Georgius Gengell SJ (1657-1727) eiusque ad atheismi quæstionem relatio
Abstract
Initio praenotandum: Imprimitur hic in latina versione articulus praeparatus pro Universali Philosophiae Enciclopaedia, quae a Polona Societate Thomae Aquinatis in Catholica Universitate Lublinensi edi curatur (Powszechna Encyklopedia Filozofii, Lublin). Thema istud accuratius extensiusque elaboratum est in dissertatione academica ad doctoratum obtinendum, cuius hic brevis synthesis praesentatur. Erat: sacerdos, rector collegiorum studiorumque, scriptor polemicus, theologus apologeta, contrreformator, atheographus, censor criticus atheismi, Cartesii reformatorumque (lutheranismi, calvinismi, zvinglianismi, jansenismi aliorumque). A historicis eminentior putatur inter polonos sodales Societatis lesu saeculo XVIII. Quam opinionem ipsi potissimum meruerunt eius publicationes populares, in quibus actualia graviaque problemata perpendebat illisque remedia opportuna proponebat. Apud suos confratres optima quoque aestimatione usus est testificata muneribus ipsi commissis in communitatis bonum.
Cite this article
Bargieł, Franciscus. “Georgius Gengell SJ (1657-1727) eiusque ad atheismi quæstionem relatio.” Forum Philosophicum 8 (2004): 249–65. doi:10.35765/forphil.2003.0801.13.