Adalbertus (Wojciech) Tylkowski SJ (1624-1695) eiusque „philosophia curiosa" (1669)
Abstract
Vir iste, de quo est sermo, nostro etiam tempore mentione dignus videtur qua insignis sui temporis
testis, plurimorum diversissimi argumenti operum scriptor (de theologia, philosophia, physico-mathematicis scientiis, ascesi, devotione, educatione, homiletica iureque canonico) plurimis in locis non solum in
Poloniae finibus, verum et apud exteras impressorum nationes (Augsburg, Braunsberg-Braniewo, Frankfurt, Gdahsk-Oliwa, Graz, Heiligenstadt, Kalisz, Kraköw, Konstanz, Kosnitz, Lublin, Lwöw, Nysa, Przemyśl, Regensburg, Trnava (Tyrnava), Ulm, Warszawa, Wien, Vilna-Wilno-Vilnius, Wroclaw, Würzburg). Homo igitur valde studiosus ac eruditissimus fuit, multarum linguarum gnarus ac polyhistor, textus suos lingua latina ac vulgari-polona conficiens, cuius nomen in culturae
intellectualis (Polonae ac Europaeae) historia perenniter inscriptum est nec de ea deleri debeat.
Cite this article
Bargieł, Franciszek. "Adalbertus (Wojciech) Tylkowski SJ (1624-1695) eiusque „philosophia curiosa" (1669)." Forum Philosophicum 7 (2002): 239–51. doi:10.35765/forphil.2002.0701.12.