Thomas Młodzianowski SJ (1622-1686) - insignis Suarezianae philosophiae assecla in Polonia XVII saeculi
Abstract
Sub titulo supra allato, a. 1987 Cracoviae sat ampla dissertatio lingua polona publici iuris a me facta est, cuius brevis synthesis in hoc articulo datur, poionam linguam nescientium usui imprimis destinata. Thomas Młodzianowski etiam hodie memoria dignus videtur qua multiformis suo tempore activitatis vir pluriumque varii argumenti scriptonim auctor, quae temporum decursu non semel optime sunt notata, pleniorem tamen expositionem nondum acceperunt, quod saltern philosophicos textus attinet, etsi a pluribus historicis hoc expresse postulabatur; alia eins opera (theologia moralls, homiletica) convenientibus monographiis iam sunt donata. Cui defectui in philosophico campo obvenire supradicti libri ac huiusce elucubrationis est, quae vitae curriculum, preaecipua eins scripta philosophica eorumque contentum ac momentum exponenda declarandaque intendit.
Cite this article
Bargieł, Franciszek. “Thomas Młodzianowski SJ (1622-1686) - insignis Suarezianae philosophiae assecla in Polonia XVII saeculi.” Forum Philosophicum 1 (1996): 267–77. doi:10.35765/forphil.1996.0101.15.